Rozmiar: 15909 bajtów

- 46 -

1352. Dezember 15.

Nos Consules Civitatis Rath. videlicet Pesco Czulcz, Johannes Saganeri, Nycolaus Simcrol, Petrus Helt, Johannes Sartoris, Hijs cum Juratis, Henrico Sabenkegil, Hencone Sutore, Hancone Hidinrici, Thiczone Anne, Laurencio de Oswanczin, Pescone Sartore Ad universorum noticiam cupimus devenire Quod constitutus coram nobis presencialiter Honorabilis et Discretus vir Fritko dictus Stral non coactus non compulsus sed de libera ac spontanea voluntate fatebatur villam in Elgot vulgariter nuncupatam Conventui Religiosarum virginum sub voto et professione Ordinis sancti Dominici in Rath. rite et racionabiliter vendidisse, eamque sibi fore solutam integraliter et complete. Insuper recognosco si prefata villa se ad maiorem extendit substanciam, hoc in remedium animarum parentum meorum voluntarie donavi ac Testamento pro perhenni. Tali tamen inclusa condicione, quod si quis amicorum incorum predictam villam inpetere niteretur sew occupare, Ducentas marcas grossorum pragensium poloniri numen sepedictis virginibus solvat inparato et se de villa supradicta intromittat. In cuius Rei memoriam seppiternam presentibus Horum Sigilla sunt appensa, scilicet Sigillum nostre Civitatis Rath. Sigillum Fritkonis, Sigillum Sigrodij de Slauicow et Sigillum Verkonis de Slauicow. Actum et Datum Rath. A. D. M°. ccc°. quinquagesimo secundo Sabato post festum beate Lucie virginis.

Anhangend 4 Siegel in hellem Wachs an Pergamentstreifen, nämlich 1) das kleine runde Wappensiegel des Fritko, ein senkrechter Balken, mit der Umschrift . . . . LENE(?)DE STRAL. 2) Das beschädigte Siegel der Stadt Ratibor. 3) Wappensiegel mit einem Fittich und der Umschrift: S. ZIGRODII. D SLAWIKOW. 4) Ein ahnliches sehr beschädigtes, auf dem nur von der Umschiift (WER)NHERI noch zu erkennen ist.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów